monumenta.ch > Martinus Braccarensis > Martinus Braccarensis, Formula honestae vitae, p1, 6
Martinus Braccarensis, Formula honestae vitae, AD MIRONEM REGEM GALLICIAE., , V. De mensura et moderatione prudentiae. <<<     >>> VII. De modo temperantiae.

CAPUT VI. De moderanda fortitudine. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Magnanimitas autem si se extra modum suum extollat, faciet virum minacem, inflatum, turbidum, inquietum: et in quascunque extollentias dictorum actorumque, neglecta honestate, festinum; qui momentis omnibus supercilia subrigens, et bestiabnf15086.214rius etiam quieta excitat, alium ferit, alium fugat. 2  Sed quamvis audax sit impugnator, tamen multa extra se valentia ferre non poterit. 3  Sed aut miserum appetit finem, aut aerumnosam sui memoriam derelinquit. 4  Mensura ergo magnanimitatis est, nec timidum esse hominem, nec audacem.

bnf2772.208 bnf15085.14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik